MARINUM Vellus

MARINUM Vellus
MARINUM Vellus
in Glossis Πίννινον, de quo Tertullian. de Pall. c. 3. Nam et de mari vellera, quo muscosae lanositatis lautiores conchae comant: pinnae est scu conchae margaritiferae lana, quam ut hirsutam et villosam describunt prisci Scriptores, Androsthenes in Indiae παράπλῳ, apud Athenaeum l. 1. c. 13. Plin. lib. 9. c. 35. Hesych. Alii. Aurei coloris, uti docet Basilius in Hexaemer. Homil. 7. et Ambrosius in Hexaem. l. 5. c. 11. Aureum etiam vellus aqua nutrit, et lanam in memorati speciem metalli gignunt littora, cuius colorem nullus adhuc eorum, qui fucis diversis obducunt vellera, imitari potuit. Unde πιννινότριχα πρόβατα vocari Salmas. observat. ad Tertullian. loc. cit. p. 218. oves, quae lanam habent eiusdem coloris, cum pinnarum vellere, i. e. aurei. Illud nevere Veteres, ut ex ea comas facerent adscititias, Phile c. 88. de Animal.
Πίννη καὶ ποιεῖ καὶ πριχῶν βλάςην ξένην,
Ὡς ἐξ ἀραχνῶν συμφυῶν τῆς ἐγκάτων
῟Ης ἡ φεραυγὴς καὶ χλιδῶσα λεπτότης,
Ξανςθοῖσι πλοχμοῖς ενδεςθεῖσα παρςθένων,
Σπαργῶντας ἀυταῖς μαςροπεύει νυμφίους,
Pinna autem facit pilorum germen mirabile.
Ac si ex aranearum produceret visceribus:
Cuius lucida et deliciosa tenuitas,
Flavis cincinnis illigata virginum,
Prurientes in eas conciliat procos.
Sed et ad cllychnia adhibitum, docent Talmudici, in Tract. de Sabbatho c. 2. ubi voce Hebr. calch seu colcha, vellus hoc indigitari, docet Bochart. Imo et vestes ex eadem materia fieri consuevisse, refert Procopius de Iustmiani Fabricis, sub initium l. 3. Sic marsupium ingens, cum assutis e pinna fimbriis, Beringium, Henrici IV. Regis Gall. Cubiculariorum primicerium, sibi ostendisse, testatur Casaubon. in Athenaeum l. 3. c. 11. etc. Quod vero Talmudici Colcha vocant hanc lanam, notandum est, praeter Colchos illos πολυθρυλλήτους, alios ad Orientalem Oceanum fuisse Colchos, de quibus Ptol. et Arrianus in Periplo; hodie Cochin appellant non multum diversô nomine, Circa quos cum constet satis magnam esse pinnarum copiam, iusta fuit causa, cur, ab istis Colchis sumptô nomine, colcha diceretur, au reum illud vellus, quod pinnis adnascitur. Plura vide apud Bochart. Hieroz. Part. prior l. 2. c. 45. et infra ubi de Pinnico vellere.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • VELLUS — Aureum, cuius desideriô ardens Iason, illustre Thessaliae suae sidus, Colchidem, non sine periculo cum Argonautis ingressus est, illôque tandem, magnos post labores exantlatos, potitus, domum rediit, a variis varie exponitur. Georg. Hornius, Hist …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BYSSUM Marinum — Eruditis muscosum lanosumque capitium pinnae, quod Graecis ἔριον, Latinis vellus et lana est, vulgo dicitur, sed sine ratione: Byssus enim non lana, sed linum est, et ne linum quidem, sed certa lini species hôc nomine censebatur. De prinnico seu… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LANUGO — per blanditias, a grandibus natu tractata. Suet. Claud. Ner. c. 34. Quam, (matris suae amitam) cum visitaret: et illa tractans lanuginem eius, ut assolet iam grandis natu (ubi etiam legi potest, iam grandibus natu) per blanditias forte dixisset,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARSUPIUM — Graece Μαρσύπιον, ex μάρη manus, et σιπύη, arca, olim pendulum a zona, recondendae pecuniae, gestabatur, unde Mercurius, Deus lucri et Negotiatorum Praeses cum sacello pingebatur, ut ait Cornutus in A. Persium Sat. 5. v. 112. i. e. cum sacco vel… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PINNICUM seu PINNINUM — Graece Πιννικὸν seu Πίννινον, aliquando pro margarita, ut vidimus supra, in voce Pinna: nonnumquam pro lanugine, qua pinnae comant, quamque vellus marinum vocat Tertullian. de Pallio, c. 3. Graeci etiam πίννινον ἔριον et πιννικὸν dicunt. Unde… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTIS — primi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes. c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”